MAXIMUS Cynieus

MAXIMUS Cynieus
MAXIMUS Cynieus
Philosophus, Idoloatra et Magus, Ephesô oriundus. Iuliano Apostatae, cum quo familiariter agebat, odium religionis Christianae inspiravit, ipsique imperium praedixit. Hinc Iulianus iam Imperator tantô honore hunc coluit, ut ipsi advenienti obviam procederet, eumque censorem operum suorum esse vellet. Contra Persas dein expeditione susdeptâ, cum ex Maximo audiisset, non minus illam gloriosam fore, ac Alexandri M. olim fuerat, ambitione inflatus, animam Alexandri per metempsychosin in se transiisse credidit. Post Iulianum et apud Iovinianum in honore, ob eruditionem, fuit, sed a Valente promulgatô edictô, ut Philosophi Magi ad poenam raperentur et ipse Ephesi iustas impietatis poenas luit. Eunapius in vit. Philosoph. Sozom. l. 6. Socr. l. 4. Zosim. l. 4. Amm. Marcellin. l. 22. c. 29. Baron. in Annal.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”